- PRINCIPES Provinciae
- PRINCIPES ProvinciaeGraece πρωτεύοντες κατὰ τὴν ἐπαρχίαν, apud Strabonem, dicebantur, qui in Ludis publicis praesidebant, cuiusmodi erant Α᾿σιάρχαι in Actis, c. 19. v. 31. quos non male Actorum Interpres, Asiae Principes reddit, Item Lyciarchae, Syriarchae, Phoeniarchae, etc. alibi. Erantautem hi non Sacerdotum solum Principes aut unius civitatis, sed consessus et consilii totius provinciae Primates habebantur, et Magistratum gerebant, non Sacerdotium solum. Strabo de Lyciarchis. Ε᾿ν δε τῷ συνεδρίῳ τρῶτον μὲν Λυκιάρχης αἱρεῖται, εἶτα ἄλλαι ἀρχαὶ αἱ τοῦ συςτήματος. Δικαςτήρια δὲ άποδείκνυνται κοινῇ, In Synedrio autem primum quidem Lyciarcha eligitur, dein coeteri Magistratus systematis. Iudicia vero publice exercentur. Quod synedrion seu concilium Lyciae, ex omnibus Lyciacis Urbibus erat compositum, quae ius suffragii in illo consessu communi habebant. Maximae scil. urbis trium suffragiorum potestatem obtinebant, mediocres duorum, reliquae unius. Idem obtinuisse videtur in urbibus Asiae et Syriae; quarum plures simul iunctae corpus unum et σύςτημα faciebant, cuius consessus et συνεδρίου Princeps ac primas erat, qui Α᾿σιάρχης et Συριάρχης dicebatur. Solebant praecipue Magistratus hi creari, ad munera ac ludos edendos, in honorem Deorum, quorum et Sacerdotium simul capessebant: annuique creabantur. Uti vero in Provincia, qui ad hoc munus eligebantur, dicebantur habebanturque Principes Provinciae; Sic in singulis oppidis et municipiis, huiusmodi etiam munerarii Sacerdotes capi solebant, ad ludos edendos, qui et Primores et Principes Urbis audiebant: Flamines vulgo vocabantur. Graece Ι῾εράρχαι et Πρυτάνεις et Ἱερομνήμονες. Firmicus Principes Sacerdotum appellat, l. 3. Faciet Sacerdotum Principes, et qui in ipsis Sacerdotiis, purpureis aut auratis vestibus induantur etc. Salmas. ad Solin. p. 805.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.